Hľadaný výraz: Ex 5,7-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
7 “ Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius, sed ipsi vadant et colligant stipulas. 8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos; nec minuetis quidquam. Vacant enim et idcirco vociferantur dicentes: "Eamus et sacrificemus Deo nostro". 9 Opprimantur operibus et expleant ea, ut non acquiescant verbis mendacibus ”. 10 Igitur egressi exactores populi et praefecti eius dixerunt ad populum: “ Sic dicit pharao: "Non do vobis paleas. 11 Ite et colligite, sicubi invenire poteritis, nec minuetur quid quam de opere vestro" ”. 12 Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas. 13 Exactores quoque instabant dicentes: “ Complete opus vestrum cotidie, ut prius facere solebatis, quando dabantur vobis paleae ”. 14 Flagellatique sunt praefecti filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis dicentes: “ Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie? ”.

1

mail   print   facebook   twitter